- PROVINCIA Romana
- PROVINCIA Romanaet Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius:Fusa per immensum quondam Provincia regnum.Baudrando nunc est provincia ampla regni Franciae, inter Alpes maritimas ad ortum, Rhodanum fluvium ad occasum, Delphinatum ad Boream, et mare Mediterraneum ad meridiem. Eius partes sunt etiam Comitatus Forcalquerii, le Comte de Forcalquier, qui ei unitus est, Avenio et Comitatus Vindascinus, Avignon et le Comtat Venaissin, sub dominio Romani Pontificis, Principatus Arausicanus, la Principaute d'Orange, proprio Principi subditus, et Comitatus Nicaeensis, le Comte de Nice, sub dominio Ducis Sabaudiae. Totius autem provinciae caput est Aquae Sextiae, Aix, ad Arcum amnem. Hîc populi quondam Vocontii, Cavares, Salii, Deceatae, Oxubii etc. Olim sub Liguribus fuit sub Celtis Gallis, dein ad Romanos devoluta nomen Provinciae accepit. Ab his pervenit ad Visigothos, Burgundos, Ostrogothos, et Galliae Reges: hinc ad Reges Burgundiae, et Arelati. Bosonem, uxoris fratrem Carolus Calvus Imperator Regem Provinciae ac Papiae Ducem creavit, A. C. 876. Paul. Aemil. l. 3. Porro Comites habuit proprios: quorum primus Rotbaldus erat, cui Bolo successit, etc. qui regnârunt circa A. C. 915. et 920. Gilbertus, mortuus A. C. 1112. filiam reliquit nomine Dulcem, quae nupta Raimundo Berengario I. in familiam Comitum Barcinonensium Comitatum hunc intulit. Hunc varii excepêre, usque ad Raimundum Berengarium V. qui exstinctus A. C. 1245. quatuor habuit filias: quarum minima natu, Provinciam Carolo Duci Andegav. tratri Ludovici IX. dotis locô attulit: Horum posteri praefuêre, usque ad Carolum Meduanium, nepotem Renati Regis, qui Ludovicum XI. Galliae Regem heredem scripsit: Ita nobilissima haec ditio A. C. 1481. Coronae unita est, aeris temperie et telluris omnifariâ fecunditate nulli secunda, inprimis quâ marialluitur, ubi insignes portus Massiliae, Tolonii etc. Plurimi hîc montes, rarae silvae, insignes fluvii: longitudo 34. leuc. latitudo 32. ambitus 158. Incolae sobrii, parvô contenti, ingeniosi: sub nomine Troubadours, vel Trouveres versus rythmicos invenerunt, teste Dante et Petrarchâ. Nec ullibi felicior magnorum ingeniorum proventus, sive tempora Honorati, Maximi, Leontii, Hilarii, Fausti, Gennadii, etc. quibus solitudines huius provinciae seminaria erant maximae partis Episcoporum Galliae: sive sequentia respiciantur, hinc enim Peirescius, Gassendus, etc. orti. A. C. 1560. in quosdam nobiles, ob religionem, hîc acriter, saevitum. Thuan. Histor. Vide Nostradamum et Honor. Bouchaeum, Histor. Provinc. Ruffium, Hist. desc. Comt. de Prov. Quer cetanum, de laudibus Prov. Morerium, Dict. Histor. et novô opere, quod de Viris illustr. Provinciae promittit, etc. praeter Geographos et Historicos veteres omnes. Hadr. Valesius, de insigni hac regione ista habet, Gallia Narbonensis a Metropoli sua, Braccata ante a veste incolarum dicta, a meridie Tuscum pelagus seu internum mare attingit; a Septentrione terminos habet montes Cebennam et Iuram, aut ex Caesare lacum Lemanum, et flumen Rhodanum; ab oriente amnem Varum et Alpium iuga, quibus ab Italia discernitur; ab occidente Pyrenaeum et Garumnam. Hanc Iulius Caesar, in Commentariis rerum gestarum in Gallia, nunc Provinciam nostram, l. 1. c. 2. i. e. Provinciam Romanam, vel Romanorum, nunc Galliam Provinciam, saepius absolute Provinciam appellat, c. 7. Cicero, in Oratione pro M. Fonteio modo Galliam, modo Provinciam Galliam: quod ea pars Galliarum ut Italiae propior, sic prior a Romanis subacta ac in formulam provinciae redactafuerat, multo antequam reliquam Galliam, nimirum Belgas, Celtas, et Aquitanos Iulius Caesar perdomaret. Eadem a Plinio, in l. 3. c. 4. et a Solino Narbonensis Provincia appellatur, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda, breviterque Italia verius quam Provincia. Haec primô divisa est in Provinciam Narbonensem, ac provinciam Viennensem; deinde in quinque provincias, nimirum in provinciam Viennensem, provinciam Narbonensem primam, provinciam narbonensem secundam, provinciam Alpium Graiarum et Penninarum, provinciam Alpium Maritimarum: civitates autem circiter 38. continebat. Sed postea nescio quâ ratione factum est, ut Provincia Narbonensis secunda, exceptô Vapincô, et Provincia Alpina maritima tota, exceptâ metropoli Ebrodunô, ac pars Provinciae Viennensis dimidia, videlicet civitates, Vasio, Arausio, Cabellio, Avenio, Carpentoracte, Arelatum, Massilia, proprie Provincia vocarentur, Provence, parte nomen totius sibi vindicante: quemadmodum saepe alias contigisse video. Quando primum, et a quo ea regio Provincia dicta sit, incertum est. Cornelius Tacitus, in Vita Cnae Iulii Agricolae soceri sui, c. 4.mihi paene videtur Provincialem eo sensu: Cnaeus (inquit) Iulius Agricola veteri et illustri Foro-Iuliensium coloniâ ortus, statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuerat, locum Graecâ comitate et Provinciali parcimoniâ mistum ac bene compositum. Avitus Viennensis Episcopus, in Epistola ad Faustum et Symmachum Senatores Urbis: Provinciam praefixis Regnorum terminatam limitibus appellat, propterea quod inter Ostrogothos et Burgundiones certis finibus divisa erat. Cassiodorus Senator in libri Variarum 8. epistola 10. modo Gallias, modo Provinciam (ut saepe alias) absolute nuncupat his verbis: Mittitur igitur, Francô et Burgundiô decertantibus, rursus ad Gallias tuendas. Adquisivit Rei publicae Romanae, aliis contendentibus, absque ulla fatigatione Provinciam. Avitus autem et Senator unâ ambo aetate floruerunt ante annos 1160. Cyprianus in Vita Caesarii, Arelatensis Episcopi, praeceptoris sui, Provinciam Arelatensem, a capite regionis cognominat, quum scribit, Theodoricum Italiae Regem missis ducibus suis Provinciam Arelatensem ingressum esse. Hosce tres scriptores imitatus Gregorius Turonicus Episcopus, Provinciam eam passim vocat. Idem partem eius alteram Arelatensem Provinciam, uti et auctor libelli de Vita Beat. Consortiae; alteram Provinciam Massiliensem nuncupare consuevit. Quod ut intelligatur, notare convenit, mortuô Chlothariô maiore, a quatuor eius filiis duas in partes divisam esse Provinciam, et alteram quidem Arelatensem Provinciam dictam, in qua Arelatum, Ugernum, Reii, aliaeque urbes et castella vicique erant, Guntchramno Burgundionum Regi cessisse: alteram vero Massiliensem Provinciam appellatam, quae Massiliam, Avenionem, Aquas Sextias, aliaque oppida et loca habebat, Sigiberto Austrasiorum Regi obtigisse. Provinciae Arelatensis rectores apud nostros Historicos nonnumquam Duces, saepius Patricii vocantur: Praesides Provinciae Massiliensis, a scriptoribus rerum Franciarum rectores Provinciae; nonnumquam Praefecti, atque etiam Patricii appellantur, Arigius et Asclepiodorus, qui parti alterutri praefuêre, aGregorio Romano Episcopo Viri Gloriosi Patricii Galliarum, item Patricii in Galliis: ut in libr. 13. Rerum Francicarum observavimus. Audoenus in Vita Sancti Eligii Villam Ampucium, (Ampuce (vulgo) sitam in ripa Rhodani flumine, ponit in regione, quae proprie Provincia nuncupatur, et Episcopos Provinciae commemorat. Provinciam Narbonensem vocat Eghinardus hisce verbis: Fecit idem a parte Meridiana, in litore Provinciae Narbonensis ac Septimaniae. Petrus, qui de bello Albigensi scripsit, quum in capite 84. Valentiam, Montilium Ademari, et castrum Crestam Provinciae partibus attribuit; satis ostendit, se Dalfinatum quem vocant, Provinciae nomine designare: et (ut supra observavi) Dalfinatus olim partim Sapaudiae partim Provinciae confinium regionum appellatione continebatur. Provincia autem nonnumquam et Aquitania improprie dicta est ab Aquis Sextiis capite regionis. Certe Leo Marsicanus in libri primi Chronici Cassinensis, capite ultimo, Hugonem Arelatensium vel Provincialium Comitem, qui postea in Italia regnavit, Aquitaniae Ducem appellat, hoc est, Aquensium; vel Aquisextiensium: quos Aquitanos vocatos, et ab his totam Provinciam Aquitaniam dictam esse Leoni non mirabitur, qui apud Plinium in libri quarti, capite 19. legerit, Aquarum Tarbellicarum incolas dici Aquitanos, unde nomen provinciae Aquitaniae; vel Aquitanicae proprie dictae. Gothiam etiam seu Septimaniam saepe Provinciae nomine comprehensam ac designatam esse reperio. Quippe Gregorius noster Historiae suae, libri tertii, caput 21. sic inscribit: Quod Theodobertus in Provinciam abiit: et tamen Theodobertum istum Gothiam tantum petiisse, ac duo ibi in Bitterensi pago castella recepisse constat. Sigebertus in Chronico scribit, Aegidium Carolo Martello apud Francos dominante e Graecia venisse in Galliam, atque in Provincia virtutibus et sanctitate vitae claruisse: quem in Gothia floruisse, Monasterium Sancti Aegidii in valle Flaviana oppidumque eiusdem nominis indicio est, a quo monasterio opidoque Gothia etiam Provincia Sancti Aegidii vocata est. Guibertus Abbas Novigenti, in libro secundo Historiae Hierosolymitanae, de Raimundo Comite Gothiae, quem Comitem Provinciae ac Comitem Sancti Aegidianum vocat, sic refert: Erat autem nostris Principibus aetate maturior, et exercitu (nisi quantum ad gatrules Provincialium mores spectat) nulli inferior. Et in libro septimo: Ingressis igitur Provincialibus, Sancti-Aegidiani scilicet Comitis exercitu. Utrubique Guibertus, qui ante annos 500. vixit, Gothos Raimundi Comitis ditioni subiectos Provinciales vocat. Quippe praeter Provinciales proprie dictos, Burgundi, Arverni, Vascones, et Gothi, in exercitu Christiano Europaeorum Hierosolymam petentium, Provinciales communi nomine appellabantur: ceteri vero Francigenae, vel Franci: sicuti scribit Raimundus de Ageles. Licius PP. in literis Anno 1144. datis, in Provincia Monasterium iuxta Montem Pessulanum Cluniacensium ditioni subicit prae ceteris. Erat autem Mons Pessulanus cum Monasterio ei proximo in Gothia, ut est hodie. Petrus Monachus Vallium Cernaii de bello Albigensi, totam terram Comiti Tolosae subiectam, nimirum Septimaniam totam, et partem Aquitaniae ac Provinciae inter Druentiam et Isaram uno et communi nomine Provinciam; incolas Provinciales appellat, cum alibi, tum in praefatione operis, seu in literis ad Innocentium Papam libro suo praefixis. Veteres nostri Historici Provinciam a Burgundia, ut et a Septimania Gothiave distinguunt, et Avenionem, Massiliam, Nicaeamque ei urbes attribuunt, Nicaeam Provinciae Narbonensis Civitatem appellando. Provinciale quoque ante Annos 400.compositum Provinciam etiam a Burgundia separat: et huic Lugdunensem ac Senonensem metropoles; illi Aquensem, ac Arelatensem adscribit. Notitia Episcopatuum Galliae scripta paulo post Annum 1322. ambassimiliter provincias distinguit: sed Burgundiae, vel Sapaudiae Darantasiensem tantum ac Vesontiensem metropoles una cum suffragantibus, hoc est, Sapaudiam et Sequanas, ac Helvetios; Provinciae Ebrodunensem, Arelatensem, Viennensem, ac Aquensem, seu Aquisextiensem attribuit: quae 4. Dioeceses maiorem Sapaudiae partem, et Dalfinatum totum Provinciamque complectuntur. Contra Gervasius Tisleberiensis et quaedam Notitia Galliae ei suppar Provinciam Burgundiae nomine designant, ac eius finibus includunt, Burgundiae sex adscribendo metropoles ac provincias, Vesontiensem, Viennensem, Darantasiensem, Ebroduensem, Aquensem, Arelatensem: quibus finibus non Sequani modo et Helvetii cum universa Sapaudia, sed etiam Dalfinatus atque Provincia continentur. At veteres nostri Annales Carolum Lotharii Augusti filium Provinciam vel Provinciae Regnum obtinuisse tradunt, et Provinciae Regem appellant: quem constat, exceptis Genevâ et Sedunô, cuncta inter Lemanum, Rhodanumque mare Gallicum et Alpes rexisse, trans Rhodanum etiam Lugdunum, Vivaria ac Ucetiam tenuisse: qui limites una cum Provincia Dalfinatum ac Sapaudiam, quales nunc sunt, id est, Burgundiae maiorem partem includunt. Certe Appendix Chronici Guilielmi Nangiacensis, Viennam urbem Provinciae in Anno 1311. appellat. Incolae Provinciae Provinciales Latinis scriptoribus; vulgo Provencaux vocantur. Provincia iaminde ab Anno Christi 900. Comitibus suis illustris, ex tribus provinciis facta est, nimirum ex Alpibus Maritimis, ex provincia narbonensi 2. et ex provincia Arelatensi, Viennensis olim parte: ac 19. minimum civitates complexa est, ex Alpibus maritimis quidem Diniam, Nicaeam, Antipolim, Glannatevam, Sanitium, Vintium; ex Narbonensi 2. Aquas Sextias, Aptam, Reios, Forum Iulii, Secusteronem; ex provincia Arelatensi Arelatum, Massiliam, Avenionem, Arausionem, Vasionem, Cabellionem, Carpentorate, ac Telonem: cui numero Duces Sapaudiae Nicaeam exemere. nam Arausio licet Nassaviis pareat, et Avenio, Vasio, Cabellio, ac Carpentorate licet Antistitibus Ecclesiae Romae oboediant, non minus tamen ob id quam ceterae pro urbibus Provinciae haberi debent. Qui in Provincia dominabantur, Comites frovinciae et Foricalcarii, vel Forcalquerii sunt dicti; nonnumquam a capite regionis Comites Arelatenses, aut Arelatensium. Auctor incertus, cuius Chronicon in Anno 1290. desinens Catellus edidit, Fontem Calcariam, vel potius Calcarium, et Fontem Qualquerium vocat locum a Nostris Forcalquier vulgo dictum: quum in Anno 1265. Carolum Regem, Ducem Apuliae, Principem Capuae, Comitem Andegaviae, Provinciae, Fontis Calcariae nuncupat. Habuit autem Marcam, seu Marchiam suam Provincia. Unde Raimundus Dux Narbonae, Comes Tolosae, et Marchio Provinciae, in 3. litteris ad Ludovicum Francorum Regem cognomine iuniorem vocatur et Constantia eius uxor, cum Ludovico huic, fratri suo scriberet, se eius unicam sororem, Comitissam Tolosae, Ducem Narbonae, Marchisam Provinciae ipsa appellavit. Scribit Godefridus in Annalibus: Comitem Tolosanum Anno 1235. de Marchia Provinciae homagium praestitisse Imperatori, a quo eam recipiebat. In Appendice Chronici lamberti Schafnaburgensis haec reperio: Anno 1160. Ludovicus Provinciae Comes Erfordiae cum aliis Imperii Proceribus convenit, et auxilium contra Mediolanenses Imperatori coniurat: id est, auxilium Imperatori iureiurando seu sacramentô promittit. Nimirum Provincia Anno1125. a Comitibus Tolosae et Barcinonis nomine uxorum suarum dividi coepta est duas in partes: quidquid Provinciae est a Druentia ad Isaram, Comitatum Vindauscensem praeter cetera continens, Alfonso Comiti Tolosano posterisque eius cessit, cum dimidia parte Avenionis aliarumque urbium: reliquam Provinciam a Druentia ad mare, cum dimidio Avenionis et aliorum oppidorum Comes Barcinonensis obtinuit: conventumque, ut haec pars Comitatus Provinciae; illa portio Marchia Provinciae vocaretur, et ut huius partis possessores Comites Provinciae, illius domini Marchiones Provinciae appellarentur. In decreto tamen Urbani Papae II. Anno 1096. Raimundum Comitem Tolosanorum, Ducem Narbonae, et Marchionem Provinciae dictum reperio ante divisionem Provinciae supra memoratam Anno 30. et Episcopum urbis Romae iam tum in Marchiam Provinciae totam, aut saltem in partem eius sibi ius vindicavisse. Notit. Gall. PROVINCIAE URBES: Antipolis, Antibe. Apta, Apt. Aquae Sextiae, Aix. Arausio, Orange. Arelate, Arles. Avenio, Avignon. Caballio, Cavaillon. Carpentoracte, Carpentras. Dinia, Digne. Draguinianum, Draguignan. Foro-Iulium, Freius. Forum Neronis, Forcalquier. Maritima, Martegues, Massilia, Marseille. Reii, Riez. Sanitium, Senez. Segustero, Sisteron. Tarasco, Tarascon. Telo, Toulon. Vasio, Vaison. Vincium, Vence. PROVINCIAE IMPERII ROMANI, EXTRA ITALIAM. Acarnania in Epiro. Achaia cum Graecia, An. ab urbe condita 606. Aegyptus, ab Augusto. Aemi montis in Thracia. Aetolia, pars Epiri, An. 567. Africa minor, a Scipione Africano, capta Carthagine, An. 609.Alpes Cottiae et maritimae, inter Augustum et Vespasianum. Aquitania, ab Augusto, sub hadriano gemina, 1. et 2. Arabia proxima Aegypto, ab Augusto. Armenia maior, a Traiano. Armenia minor, ab Augusto. Asia, in qua Hellespontus, Phrygia, Ionia, Lydia, Caria, An. 565. a Lucio Scipione Africani fratre. Assyria, a Traiano. Augustanica. Aliis est Augustamnica. Azarsavena trans Tigrim, a Galerio. Baetica in Hispania. Belgica gemina, 1. et 2. Bithynia, a Pompeio magno, victô Mithridate. Boeotia in Graecia. Britannia, a Claudio sub Hadriano gemina, 1. et 2. Byzacena, pars Africae. Caesariensis in Mauritania. Cantabria cum Asturia, ab Augusto. Cappadocia, ab Augusto recuperata, et sub Tiberio in provinciam redacta. Cardvena trans Tigrim, a Galerio. Cilicia, a Pompeio magno, et ante ipsum Anno 680. capta cum Isauria. Comagenae, sub Tiberio, et demum a Vespasiano. Corsica, An. 523. quando fere Sardinia, cui adiuncta fuit. Creta, a Quinto Metello Consule, postea sub Augusto Cyrenaicae adiuncta. Cyprus, a Marco Catone. Cyrenaica, sub Augusto Cretae copulata, cum Ann. 660. capta fuisset. Dacia, a Traiano, victô Decebalô eius Rege. Dalmatia, ab Augusto, sed ante An. 599. expugnata. Dardania, una cum Moesia et Thracia, ab Augusto. Epirus, sub hadriano gemina, 1. et 2. Euphratesia, sub Hadriano, pars Syriae. Flaminia, sub Hadriano. Galatia, ab Augusto. Gallaecia in Hispania, sub Hadriano. Gallia Cisalpina, a Marco Claudio Marcello. Gallia Lugdunensis seu Celtica, a Caesare, sub Hadriano gemina, 1. et 2. Gallia Narbonensis, a Caesare An. 633. prius capta. Gallia Transalpina, a Quinto Fabio Maximo. Germania, sub Hadriano gemina, 1. et 2. Hellespontus. Vide Asia. Hispania citerior, An. 558. Corneliô Cethegô et Quintô Minuciô Consulibus. Hispania ulterior, An.548. Illyricum primum, quando Macedonia, postea a Scipione Nasica, et ab Augusto demum. Ionia. vide Asia. Isauria, pars Galatiae. Istria, ab Augusto cum Illyrico, sub Hadriano cum Venetia. Italia a freto Siculo ad Alpes, sub Hadriano in multas provincias divisa, quae sunt Aemilia, Brutii, Apulia, Campania, Liguria, Samnium, Picenum, Tuscia, Umbria, Flaminia, Alpes. Liburnia, ab Augusto, sed prius a Pompeio. Libya, sub Augusto. Lusitania, sub Hadriano. Lycaonia, ab Augusto. Lycia, ab Augusto. Macedonia, An. 607. a Quinto Metello. Mauritania, Caesariensis et Sitifensis a Caesare, et sub Hadriano etiam tertia Tingitana. Mesopotamia, a Traiano, cum Assyria et Armenia. Moesia, ab Augusto, sub hadrianogemina, superior et inferior. Mysia. Vide Phrygia. Noricum, ab Augusto cum Rhaetia, Vindelicia, et Pannonia, sub Hadriano 1. et 2. Novempopulonia, pars Aquitaniae, sub Hadriano. Nozena trans Tigrim, a Galerio. Numidia, pars Africae, a Quinto Mario An. 649. victô Iugurthâ Rege. Osrhoena, pars Mesopotamiae, Syriae contermina. Pamphylia tandem ab Augusto, cum Lycia, Lycaonia, Galatia, et Pisidia, in unam redactis. Pannonia, una cum Moesia, ab Augusto, Bathone Rege victô, sub Hadriano gemina, 1. et 2. Paphlagonia, ab Augusto, Pylaemone Rege mortuô, Bithyniae addita. Phrygia Pacatiana, in qua Laodicea. Phrygia Salutaris, in qua Synnada. Pisidia, ab Augusto, una cum Lycia. Pontus, ab Augusto Bithyniae additus, a Pompeio conquisitus, postea a Nerone in provinciam redactus. Pontus Polemoniacus. Praevalitana, sub Hadriano. Rhaetia, sub Hadriano in duas, 1. et 2. Rhenumana trans Tigrim, a Galerio. Rhodope, pars Thraciae. Salassi et Alpes, sub Augusto provincia una. Sardinia, An. 521. sive prius, a Tito Manlio Torquato, inter primum et secundum bellum Punicum. Scythia, sub Constantino magno praesidialis, eadem Sarmatia Europaea ad Euxinum. Sicilia, An. 540. expulsis Poenis, prima extra Italiam Romanorum provincia.Singarena, pars Mesopotamiae, a Traiano. Syria, a Pompeio magno, victô Mithridate. Thebais, pars Aegypti superior. Thessalia, sub Augusto Pratetoria effecta. Thracia, An. 640. Thracibus victis. Zabdicena trans Tigrim, a Galerio. Summa provinciarum Europae 58. sub Hadriano: quarum aliae consulares, aliae praesidiales; cum antea aliae proconsulares essent aliae praetoriae. Ex his 17. in Italia, 6. in Hispania, 18. in Galliis et Britannia, 17. in Illyrico. Fuêre etiam 6. in Africa, totidem in Thracia; reliquae in Asia. ALIA PROVINCIARUM DIVISIO. Aegypti sex: 1. Libya superior. 2. Libya inferior. 3. Thebais. 4. Aegyptus proprie. 5. Arabia. 6. Augustanica. Asianae decem. 1. Pamphylia. 2. Hellespontus. 3. Lydia. 4. Pisidia. 5. Lycaonia. 6. Phrygia Pacatiana. 7. Phrygia Salutaris. 8. Lycia. 9. Caria. 10. Insulae, hoc est, Rhodos, Cos, Samos, Chios, lesbos, cum aliis. Daciae quinque. 1. Dacia mediterranea. 2. Dacia ripensis. 3. Mysia prima. 4. Dardania. 5. Praevalitana. Macedoniae sex. 1. Achaia. 2. Macedonia proprie. 3. Creta insula. 4. Thessalia. 5. Epirus vetus. 6. Epirus nova. Orientis quindecim. 1. Palaestina. 2. Phoenice. 3. Syria. 4. Cilicia prima. 5. Cyprus insula. 6. Arabia. 7. Isauria. 8. Palaestina Salutaris. 9. Palaestina secunda. 10. Phoenice Libani. 11. Euphratensis. 12. Syria Salutaris. 13. Osdroene, seu Osrhoene. 14. Mesopotamia. 15. Cilicia secunda. Ponticae decem. 1. Galatia. 2. Bithynia. 3. Honorias. 4. Cappadocia prima. 5. Cappadocia secunda. 6. Pontus Polemoniacus. 7. Helenepontus. 8. Armenia prima. 9. Armenia secunda. 10. Galatia Salutaris. Thraciae sex: 1. Europa. 2. Thracia proprie. 3. Haemi montis. 4. Rhodope. 5. Mysia secunda. 6. Scythia. Provinciae sub Augusto duodecim. 1. Hispania Lusitanica. 2. Hispania Tarraconensis. 3. Gallia Aquitanica. 4. Gallia Lugdunensis. 5. Gallia Celtica et Germania. 6.Pannonia. 7. Moesia. 8. Dalmatia et Illyrici pars. 9. Cilicia. 10. Syria Caele. 11. Syria, et oriens usque ad Euphratem. 12. Aegyptus, et pars Arabiae. Quibus adduntur Dacia. Armenia, Mesopotamia, et Arabia, a Traiano Imperatore conquisitae, Italia omnis, et regna omnia, et principatus orbis Romani. Ex his cuique patere potest varie sub Imperatoribus Romanis provincias partitas fuisse, nec illas eosdem semper terminos habuisse, neque antiquas appellationes servâsse, quales apud veteres scriptores habuêre. Alia divisio. PROVINCIAE POPULI ROMANI DUODECIM. 1. Africa et Numidia. 2. Asia cis Halym fluvium et montem Taurum. 3. Hispania Baetica. 4. Gallia Narbonensis. 5. Sicilia. 6. Sardinia et Corsica. 7. Illyricum. 8. Macedonia. 9. Achaia, Thessalia, Aetolia, Acarnania, et Epiri pars. 10. Creta et Cyrenaica. 11. Cyprus. 11. Bithynia, Propontis, et Ponti pars. Haec sub Imperatoribus dividebantur in proconsulares et praetorias. Proconsulares erant Africa, Numidia, et Lybia, unam provinciam facientes: Asia cis halym fluvium et Taurum montem, in qua Ionia, Lydia, Caria, Phrygia, Mysia, et Hellespontus, alteram povinciam proconsularem constituentes. Aliae erant Praetoriae, hoc est, Hispania Baetica, Gallia Narbonensis, Sicilia, Sardinia, et Corsica, Illyricum cum partes Epiri, Macedonia cum parte Graeciae, reliqua Graecia et Epirus, Creta, Cyprus, Bithynia, et Paphlagonia. PROVINCIAE IN QUIBUS ERANT LEGIONES ROMANAE SUB AUGUSTO: 1. Adiutrix, Pia, Fidelis, in Germania inferiori. 2. Augusta, in Germania superiori. 3. Adiutrix, Pia, Fidelis, in Hispania. 4. Cyrenaica, in Africa. 5. Augusta, in Moesia. 6. Gallica, in Syria.7. Scythica, in Syria. 8. Macedonica, in Germania inferiori. 9. Victrix, in Hispania. 10. Ferrata R. F. C. in Syria. 11. Claudiana, Pia, Fidelis, in Moesia. 12. Gemina, Pia, Fidelis, in Dalmatia. 13. Augusta, in Pannonia. 14. Hispaniensis, in Pannonia. 15. Fretensis, in Hispania. 16. Gemina, Pia, Fidelis, in Syria. 17. Claudiana, Pia, Fidelis, in Dalmatia. 18. Fulminatrix, in Aegypto. 19. Gemina, Pia, Fidelis, in Germania superiori. 20. Gemina, Martia, Victrix, in Germania superiori. 21. Apollinaris, in Pannonia. 22. Quarta, in Germania superiori. 23. Quarta, in Germania inferiori. 24. Valeria, Victrix, in Germania inferiori. 25. Primigenia, Pia, Fidelis, in Aegypto. His addebantur cohortes praetoriae 8. cohortes urbanae 3. Ex quibus omnibus Imperii Romani magnitudo dignoscitur. Provinciae Gallicae: Aquitania prima, in qua Bituricae metropolis. Aquitania secunda, in qua Burdigala metropolis. Aquitania tertia, seu Novempopulonia, in qua Ausci metropolis. Narbonensis prima, quae et Viennensis secunda, in qua Narbo metropolis. Narbonensis secunda, quae et Viennensis tertia, in qua Aquae metropolis. Narbonensis tertia, quae et Viennensis prima, in qua Vienna metropolis. Lugdunensis prima, in qua Lugdunum metropolis. Lugdunensis secunda, in qua Turones metropolis. Lugdunensis tertia, in qua Rotomagus metropolis. Lugdunensis quarta, in qua Senones metropolis. Lugdunensis quinta, seu maxima Sequanorum, in qua Vesontio metropolis. Belgica prima, in qua Remi metropolis. Belgica secunda, in qua Treviri metropolis. Alpium Graiarum, seu Viennensis quinta, in qua Tarantasia metropolis. Alpium maritimarum, seu Viennensis quarta, in qua Ebrodunum metropolis. Germania prima, seu superior, in qua Moguntia metropolis. Germania secunda, seu inferior, in qua Colonia Agrippina metropolis. HARUM PROVINCIARUM CIVITATES SUNT, AQUITANIAE PRIMAE: Bituricae metropolis, Bourges. Rutheni, Rodez. Arverni, Clermont. Albiga, Alby. Cadurci, Cahors. Lemovici, Limoges. Gabales, nunc Minatum, Mande. Valauni, nunc Anicium, le Puy. Additae, Tutela, Tulle. Sarlatum; Sarlat. Aquitaniae secundae: Burdigala metropol. Bordeaux. Egolisma,Angoulesme. Pictavi, Poictiers. Agennum, Agen. Santones, Xaintes. Petrogorii, Perigeux. Additae, Luxiona, Lusson. Maleaca, Maillezais, nunc Rupella, la Rochelle, eius loco suffecta. Aquitaniae tertiae, seu Novempopuloniae: Ausci metropolis, Aux, vel Ausch. Lectoracium, Lectoure. Consoranni, Conserans. Bearnenses, seu Bearnum, nunc Lascurra, Lescar. Aqua Tabellicae, Dax. Convenae, S. Bertrand. Tarba, Tarbes. Boatum, nunc Baiona, Bayonne. Aturum, Ayre. Elorona, Oleron. Elusates, Elsa, vel Eause, nunc oppidum tenue. Tarusates, Turse. In ruinis iacet. Vasates, Basas. Additae, Condomum, Condom. Lumbarium, Lombez. Narbonensis primae: Narbo metropolis, Narbonne. Tolosa, Tolouse, nunc metropolis. Carcaso, Carcassone. Biterae, Besiers. Elena, Elne, nunc Perpinianum. Perpignan. Nemausus, Nymes. Uzetia, Usez. Luteva, Lodesve. Agatna, Adge. Magalona, Maguelone, nunc Mons Pessulus, Montpellier. Additae plures, Mons Albanus, Montauban. Vabrae, Vabres. Vaurinum, Lavaur. Castra, Castres. Pontiopolis, S. Pons. Pamiae, Pamiez. Electa, Alet. Papulopolis. S. Papoul. Mirapiscae, Mirepoix: quarum aliae sub Narbona, aliae vero sub Tolosa sunt, ut alibi dicetur. Narbonensis secundae: Aquae, Aix, metropolis. Regium, Riez. Foroiulium, Freius. Telo, Toulon. Apta, Apte. Segestero, Sisteron. Antipolis, Antibe, nunc Grassa, Graece. Narbonensis tertiae, seu Viennensis. Vienna metropolis, Vienne Gratianopolis, Grenoble. Vivarium, Viviers. Valentia, Valence. Arelate, Arles, nunc metropolis, Avenio, Avignon, nunc metropolis. Massilia, Marseille.Cabellio, Cavaillon. Arausio, Orange. Vasio, Vaison. Tricastra, S. Paul Troischasteaux, olim Augusta Tricastinorum Dea, Die. Vapingum, Gap. Geneva, Geneura, et Geneve. Alpium maritimarum: Ebredunum, Ambrun, metrop. Dinia, Digne. Sanicium, Senez. Glanatenna, Glandesve. Vencia, Vence. Cemela olim, nunc ex cisa. Eius loco Nicaea, Nice. Sollinia olim, et Rigomagum. Alpium Graiarum, et Poeninarum. Tarantasia Centronum, Tarentaise. Sedunum in Valesia, Sion, et Sitten. Mauriana, Saint Iean de maurienne. Lugdunensis primae: Lugdunum metropolis, Lion. Augustodunum, seu Hedua, Autun. Matiscona, Mascon. Cabilonum, Challon. Lingones, Langres. Lugdunensis secundae: Turones, Tours, metropolis. Cenomani, le Mans. Rhedones,Rennes. Nannetae, Nantes. Veneti, Vannes. Osismii, postea Trecorium, Treguier. Curiosolitae, postea Corisopitum, Cornuaille, seu Quimper Leona, olim Diablintres, S. Pol de Lion. Andegavi, Angers. Additae Dolis, Dol. Briocum, S. Brieis. Aleta, postea Maclovium, Saint Malo. Lugdunensis tertiae: Rotomagus metropolis, Roven. Lexovii, Lusieux. Ebroicae, Eureux, olim Eburovices. Abrincae, Auranches, olim Abrin catui. Boiacae, Baieux, olim Bellocasses. Saii, postea Sagium, Seez. Constantia Castra, Constances. Lugdunensis quartae: Senones, Sens, metropolis. Antisiodorum, Auxerre. Trecasses, seu Trecae, Troyes. Parisii, Paris, nunc metropolis ab An. 1622. Aureliani, Orleans. Carnutes, Chartres. Meldae, Meaux. Addita Nivernum, Nevers. Sequanorum: Vesontio metropolis, Besanzon. Equestrium Nevidunum, postea Lausonium, Losanne. Aventicum, Avenches. Nunc episcopali sede caret. Augusta Rauricorum, pro qua Basilea nunc, Basle. Vindonissa, Windisch, pro qua nunc Constantia. Belgicae primae: Remi metropolis, Reims. Catalauni, Chaalons. Atrebates, Arras. Tarvanna, Terovanne, excisa. Pro qua nunc Bononia, Audomaropolis, et Iprae. Bellovaci, Beauvais. Suessiones, Soissons. Veromandui, Vermand, excisa. Cameracum, Cambray, nunc metropolis ab An. 1558. Silvanectum, Senlis. Ambiani, Amiens. Additae, laudunum, Laon. Noviodunum, Noyon. Bononia, Bologne. Belgicae secundae: Treviri, seu Augusta Trevirorum, Treves, et Trier. Metae, Metz, olim Mediomatrici. Tullum, Toul, olim Leuci. Virodunum, Verdun. Addi posset Belgica tertia, in qua metropoles tres, Cameracum, Machlinia, et Traiectum: sed de iis alibi. Germaniae superioris: Mogontia, seu Mocontiacum, metropolis, Magonza: Germanis Maintz, Gallis Mayence. Argentoratum, Strassburg. Nemetes, postea Spira, Speir, Spire. Vangiones, postea, Wormacia, Worms. Additae plures fuêre, de quibus alibi. Germaniae inferioris: Colonia Agrippina, metropolis, Coln, seu Cologne. Tungari, Tongren: pro qua nunc Leodium, Liege. Additae plures sunt, ut alibi dicemus. De his provinciis et civitatibus agitur in Itinerario Antonini Augusti, et initio commentariorum Caesaris debello Gallico, elencho ibi earum a quodam ignaro apposito; nam et loca depravata nominantur magna ex parte, et civitatibus aliquot omissis alia loca, qua ad rem non faciunt, subrogantur. Cuius rei te, ne decipiaris, admonendum duximus Baudrand. Vide et de prov inciis Galliae Hadr. Vales. Notit. Gall. in Praef.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.